Sophoniae 3

1Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta! 2Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. 3Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. 4Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. 5Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. 6" Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. 7Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. 8Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. 10Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. 11In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. 12Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. 13Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. 14Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! 15Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra. 16In die illa dicetur Ierusalem: " Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae! 17Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude 18sicut in die conventus ". " Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium. 19Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum, 20in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris ", dicit Dominus.

will be added

X\