Zachariae 6

1Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. 2In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, 3et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii. 4Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quid sunt haec, domine mi?". 5Et respondit angelus et ait ad me: "Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae". 6In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. 7Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: "Ite, perambulate terram". Et perambulaverunt terram. 8Et vocavit me et locutus est ad me dicens: "Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis". 9Et factum est verbum Domini ad me dicens: 10"Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. 11Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, 12et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. 13Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. 14Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. 15Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".

will be added

X\