Sapientiae 6

1Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. 2Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. 3Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, 4quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 5Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; 6exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. 7Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; 8potentibus autem durum instat scrutinium. 9Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. 10Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. 11Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. 12Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. 13Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis. 14Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. 15Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. 16Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. 17Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, 18et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, 19incorruptio autem facit esse proximum Deo; 20concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. 21Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. 22Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. 23Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. 24Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. 25Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.

will be added

X\