Sapientiae 4

1Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. 2Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. 3Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. 4Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. 5Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. 6Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. 7Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. 8Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; 9cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. 10Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; 11raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. 12Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. 13Consummatus in brevi explevit tempora multa; 14placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, 15quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. 16Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. 17Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. 18Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit. 19Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. 20Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

will be added

X\