Sapientiae 3

1Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, 3et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. 4Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; 5et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. 6Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, 7et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; 8iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. 10Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. 11Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. 13Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. 14Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. 15Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. 16Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. 17Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; 18et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: 19generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.

will be added

X\