Sapientiae 16

1Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. 2Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: 3ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. 4Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. 5Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, 6sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. 7Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. 8In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. 9Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; 10filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. 11In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. 12Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. 13Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. 14Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. 15Sed tuam manum effugere impossibile est: 16negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. 17Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. 18Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. 19Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. 20Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. 21Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. 22Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; 23hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. 24Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. 25Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant, 26ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. 27Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, 28ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare. 29Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.

will be added

X\