Sapientiae 11

1Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. 2Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas; 3steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. 4Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. 5Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. 6Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi 7in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, 8ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. 9Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. 10Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. 11Absentes enim et praesentes similiter torquebantur; 12duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. 13Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. 14Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. 15Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, 16ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur. 17Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones 18aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, 19quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 20Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. 21Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? 22Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. 23Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. 24Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. 25Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? 26Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.

will be added

X\