Thobis 8

1Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire et deduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum. 2Et rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi. 3Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo. 4Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et dixit ei: " Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem ". 5Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: " Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! 6Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: "Faciamus ei adiutorium simile sibi". 7Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani ". 8Et dixerunt: " Amen, amen! ". 9Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. 10Dixit enim: " Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium ". 11Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem suam 12et dixit: " Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente ". 13Et miserunt ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacentes et pariter dormientes. 14Et reversa puella nuntiavit eis illum vivere et nihil mali esse. 15Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: " Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! 16Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicut putabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum. 17Et benedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine, misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia et laetitia ". 18Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret. 19Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare. 20Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: " Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. 21Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili! ".

will be added

X\