Thobis 7

1Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: " Azaria frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam ". Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: " Bene valeatis, fratres, intrate salvi et sani ". Et induxit eos in domum suam. 2Et dixit Ednae uxori suae: " Quam similis est hic iuvenis Thobi fratri meo! ". 3Et interrogavit illos Edna et dixit eis: "Unde estis, fratres? ". Et dixerunt illi: " Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve ". 4Et dixit eis: " Nostis Thobin fratrem nostrum? ". Et dixerunt ei: " Novimus illum ". Et dixit eis: " Fortis est? ". 5Et dixerunt illi: " Fortis est et vivit ". Et Thobias dixit: " Pater meus est ". 6Et exsilivit Raguel et osculatus est illum lacrimans 7et dixit: " Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas! ". Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. 8Et Edna uxor eius lacrimata est super eum, et Sara filia eorum lacrimata est et ipsa. 9Et occidit arietem ex ovibus et suscepit illos libenter. Et, postquam laverunt et se purificaverunt et discubuerunt ad cenandum, dixit Thobias ad Raphael: " Azaria frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sororem meam ". 10Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: " Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. 11Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ". Et Raguel dixit ei: " Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem ". 12Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: " Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem ". 13Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit et signavit. 14Et ex illa hora coeperunt manducare et bibere. 15Et vocavit Raguel Ednam uxorem suam et dixit illi: " Soror, praepara cubiculum aliud et introduc eam illuc ". 16Et abiens stravit, sicut illi dixit, et introduxit eam illuc et lacrimata est causa illius et extersit lacrimas et dixit illi: 17" Forti animo esto, filia. Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto! ". Et exiit.

will be added

X\