Thobis 2

1Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem. 2Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: " Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias ". 3Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: " Pater! ". Et ego dixi illi: " Ecce ego, fili ". Et respondens ait: " Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est ". 4Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem. 5Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu 6et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: " Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem ". 7Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum. 8Et proximi mei deridebant me dicentes: " Non timet adhuc hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit mortuos ". 9Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum. 10Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. 11In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens. 12Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura haedum de capris. 13Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: " Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum ". 14Et illa mihi dixit: " Munere mihi datus est supra mercedem ". Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: " Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt ".

will be added

X\