Thobis 14

1Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve. 2Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. 3Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi dicens: " Fili, duc filios tuos 4et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. 5Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. 6Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere et relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum. 7Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. 8Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. 9Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic, 10sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. 11Et nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid faciat iniquitas, quoniam occidit. Et ecce anima mea deficit! ". Et posuerunt eum super lectum, et mortuus est et sepultus est praeclare. 12Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero suo. 13Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui. 14Et mortuus est annorum centum decem et septem cum claritate. 15Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum.

will be added

X\