Thobis 11

1Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. 2Tunc dixit Raphael: " Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. 3Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ". 4Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: " Tolle tecum fel ". Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam. 5Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui. 6Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: " Ecce filius tuus venit et homo, qui cum illo ierat ". 7Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: " Scio quia oculi eius aperientur. 8Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen ". 9Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: " Fili, video te; amodo moriar! ". Et lacrimata est. 10Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, 11et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: " Forti animo esto, pater! ". Et iniecit medicamentum super eum et imposuit. 12Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius. 13Et videns filium suum irruit collo eius 14et lacrimatus est et dixit ei: " Video te, fili, lumen oculorum meorum! ". Et dixit: " Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, 15quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! ". Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna 16et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur, 17et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: " Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! ". In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. 18Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.

will be added

X\