Titum 2

1Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. 2Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. 3Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, 4ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, 5prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. 6Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. 7In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, 8in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, 10non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. 11Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, 13exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. 15Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!

will be added

X\