Canticum Canticorum 2

1Ego flos campi et lilium convallium. 2Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. 4Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas. 5Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo. 6Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. 7Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 8Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. 9Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. 10En dilectus meus loquitur mihi: " Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. 11Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. 12Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra, 13ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, 14columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora ". 15Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt. 16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, 17antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.

will be added

X\