Ecclesiasticus 9

1Non zeles mulierem sinus tui, ne doceas contra te notitiam ne quam. 2Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. 3Ne adeas ad mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. 4Cum psaltria ne assiduus sis nec audias illam, ne forte pereas in efficacitate illius. 5Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. 6Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam. 7Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. 8Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam. 9Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (10, 11) 12Cum alterius muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum in vino, 13ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. 14Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. 15Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. 16Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. 17Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. 18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis; 19et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. 20Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis. 21Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. 22Et cum sensato sit cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. 23Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. 24In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. 25Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit.

will be added

X\