Ecclesiasticus 8

1Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. 2Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum: 3multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit. 4Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna. 5Non communices homini indocto, ne contemnaris a principibus. 6Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. 7Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. 8Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire. 9Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare; 10ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. 11Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis; 12quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis dare responsum. 13Non incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. 14Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. 15Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe. 16Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. 17Non litiges contra iudicem, quoniam secundum placitum suum iudicat. 18Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. 19Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. 20Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum. 21Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet. 22Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.

will be added

X\