Ecclesiasticus 7

1Noli facere mala, et mala non te apprehendent; 2discede ab iniquitate, et deficiet abs te. 3Fili, non semines in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum. 4Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris. 5Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. 6Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. 7Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum. 8Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. 9Noli esse pusillanimis in oratione tua; 10exorare et facere eleemosynam ne despicias. 11Ne dicas: " In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet ". 12Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. 13Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. 14Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. 15Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. 16Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo. 17Non te reputes in multitudine indisciplinatorum; 18memento irae, quoniam non tardabit. 19Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. 20Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir. 21Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. 22Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam. 23Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum. 24Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. 25Filii tibi sunt? Erudi illos et curva a pueritia cervicem illorum. 26Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. 27Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. 28Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo 29honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris. 30Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? 31In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica. 32In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas. 33Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. 34Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia 35et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum. 36Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. 37Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. 38Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge. 39Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. 40In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis.

will be added

X\