Ecclesiasticus 51

1Oratio Iesu filii Sirach. " Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. 2Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi 3et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi adiutor. 4Et liberasti me, secundum magnitudinem misericordiae et nominis tui, a laqueis praeparatis ad escam, 5de manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus, quae circumdederunt me, 6a pressura flammae, quae circumdedit me, et de medio ignis, ubi non sum aestuatus; 7de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a iaculo linguae iniustae. 8Appropinquavit usque ad mortem anima mea, 9et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. 10Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret; respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. 11Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, 12quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. 13Exaltavi de terra supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum. 14Invocavi Dominum: "Pater meus es tu, ne derelinquas me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio. 15Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illud in confessione". Et exaudita est oratio mea. 16Et liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo. 17Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomini Domini. 18Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea; 19ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam, et effloruit tamquam praecox uva. 20Laetatum est cor meum in ea, ambulavit pes meus iter rectum; a iuventute mea investigabam eam. 21Inclinavi modice aurem meam et excepi illam 22et multam inveni mihimetipsi sapientiam et multum profeci in ea: 23danti mihi sapientiam dabo gloriam. 24Consiliatus sum enim, ut facerem illam; et quaesivi bonum et non confundar. 25Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo legem diligens fui. 26Manus meas extendi in altum et incognoscibilia eius intellexi. 27Animam meam direxi ad illam et in purificatione inveni eam. 28Possedi cum ipsa cor ab initio; propter hoc non derelinquar. 29Venter meus conturbatus est quaerendo illam; propterea bonam possedi possessionem. 30Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. 31Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domo disciplinae. 32Quid adhuc retardatis in his, dum animae vestrae sitiunt vehementer? 33Aperui os meum et locutus sum: "Comparate vobis sine argento 34et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. 35Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem. 36Assumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea. 37Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius. 38Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo" ".

will be added

X\