Ecclesiasticus 5

1Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: " Est mihi sufficiens vita ". 2Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui, 3et ne dixeris: " Quis praevalebit in me? " aut " Quis me subiciet propter facta mea? ". Deus enim vindicans vindicabit. 4Ne dixeris: " Peccavi, et quid mihi accidit triste? ". Altissimus enim est patiens redditor. 5De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 6et ne dicas: " Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur "; 7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius. 8Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. 9Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris. 10Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis. 11Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. 13Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. 15Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris. 17Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.

will be added

X\