Ecclesiasticus 44

1Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. 2Multam gloriam fecit Dominus, magnificentiam suam a saeculo. 3Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis, 4regentes populum in consiliis et peritia scripturae populos; verba sapientiae in disciplina eorum, 5requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum; 6homines divites innixi virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. 7Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus. 8De illis nati sunt, qui reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. 9Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos. 10Sed hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione. 11Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum, 12et in testamentis stetit semen eorum; 13et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. 14Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem; 15sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. 16Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam. 17Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio; 18propter eum dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium: 19testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. 20Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. 21In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. 22Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum 23et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae. 24Et in Isaac eodem modo statuit propter Abraham patrem eius. 25Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. 26Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim. 27Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,

will be added

X\