Ecclesiasticus 43

1Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae. 2Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi. 3In meridiano suo exurit terram; et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter, 4sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos. 5Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter. 6Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi. 7A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. 8Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione. 9Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. 10Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini. 11In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis. 12Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo. 13Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi tetenderunt illum. 14Imperio suo acceleravit nivem et properat coruscationes iudicii sui. 15Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. 16In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram, 17in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus, 18tempestas aquilonis et congregatio spiritus. 19Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius: 20pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. 21Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli. 22Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua. 23Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. 24Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet. 25Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas. 26Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur. 27Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum. 28Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia. 29Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: " Ipse est omnia!". 30Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua. 31Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. 32Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. (33) 34Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam. 35Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est? 36Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius. 37Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.

will be added

X\