Ecclesiasticus 41

1O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, 2viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem! 3O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, 4defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam! 5Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; 6et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive centum sive mille anni, 7non est enim in inferno accusatio vitae. 8Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in sedibus impiorum; 9filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! 12Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. 14Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur. 15Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: 16bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum. 17Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque? 18Disciplinam in pace conservate, filii; 19verumtamen reveremini iudicium meum: 20non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus. 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio, 22a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate, 23a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas, 24de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti, 25a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati 26et ab auferendo partem et non restituendo 27et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; 28ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;

will be added

X\