Ecclesiasticus 40

1Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: 2cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis. 3A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere; 4ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. 5Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius. 6Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat 7conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. 8Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius: 9ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. 10Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. 11Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. 12Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. 13Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent. 14In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient. 15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae. 16Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur. 17Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. 18Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. 19Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. 20Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. 21Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. 22Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes. 23Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit. 25Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur. 26Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. 27Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium. 28Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. 29Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere. 30Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; 31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.

will be added

X\