Ecclesiasticus 37

1Omnis amicus dicet: " Et ego amicitiam copulavi! "; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem: 2sodalis et amicus ad inimicitiam conversus? 3O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius? 4Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit; 5sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum. 6Non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis illius in opibus tuis. 7Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. 8Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso. 9A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 10ne forte mittat super te sortem et dicat tibi: 11" Bona est via tua " et stet e contrario videre quid tibi eveniat. 12Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, 13cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario otioso de omni opere, 14cum mercennario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio. 15Sed cum viro timorato assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem mandata, 16cuius anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. 17Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud fidelius illo. 18Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. 19Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. 20Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. 21Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. 22Est vir peritus multorum eruditor et animae suae inutilis est. 23Est qui sophistice loquitur et odibilis est; in omni cibo voluptatis defraudabitur. 24Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est. 25Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. 26Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. 27Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent. 28Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt. 29Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. 30Fili, in vita tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des illi. 31Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. 32Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. 33In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. 34Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam.

will be added

X\