Ecclesiasticus 34

1Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. 2Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis. 3Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei. 4Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? 5Divinationes et auguria et somnia vanitas est, 6et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum. 7Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. 8Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. 9Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter. 10Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam. (11) 12Multa vidi errando et plurima verba intellexi; 13aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum. 14Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur. 15Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. 16Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. 17Timentis Dominum beata est anima eius. 18Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius? 19Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, 20custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem. 21Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. 22Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum. 23Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. 24Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. 25Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. 26Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum; 27et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario. 28Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? 29Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus? 30Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius? 31Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?

will be added

X\