Ecclesiasticus 33

1Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum iterum conservabit et liberabit a malis. 2Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis. 3Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui interrogationem manifestat. 4Para verba et sic deprecatus exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis. 5Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. 6Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni suprasedente hinnit. 7Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole? 8A Domini scientia separati sunt, 9et immutavit tempora et dies festos ipsorum. 10Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. 11In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum: 12ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. 13Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere 14secundum beneplacitum eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et reddet illi secundum iudicium suum. 15Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. 16Et ego novissimus evigilavi et, quasi qui colligit acinos post vindemiatores, 17in benedictione Dei et ipse praecessi et, quasi qui vindemiat, replevi torcular. 18Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. 19Audite me, magnates populi; et rectores ecclesiae, auribus percipite. 20Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. 21Dum adhuc superes et aspiras, non commutes teipsum cum omni carne. 22Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. 23In omnibus operibus tuis praecellens esto, 24ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam. 25Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. 26Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem. 27Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae. 28Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet: 29multam enim malitiam docuit otiositas. 30In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. 31Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. 32Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur; 33et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis.

will be added

X\