Ecclesiasticus 32

1Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. 2Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe, 3ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. 4Loquere, maior natu: decet enim te 5primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. 6Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. 7Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini; 8sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. 9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 10Adulescens, loquere in tua causa vix; 11bis, si interrogatus fueris. 12Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens. 13In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. 14Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia. 15Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 16et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo. 17Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. 18Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. 19Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. 20Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. 21Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 22Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. (23) 24Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. 25In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. 26Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende. 27In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. 28Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.

will be added

X\