Ecclesiasticus 30

1De filiis. Qui diligit filium suum, assi duat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo. 2Qui docet filium suum, fructum habebit in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur. 3Qui docet filium suum, in zelum mittet inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo. 4Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. 5In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis: 6reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. 7Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua. 8Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps. 9Lacta filium, et paventem te faciet; lude cum eo, et contristabit te. 10Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. 11Non des illi potestatem in iuventute et ne despicias errata illius. 12Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae. 13Doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. 14Melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives imbecillis et flagellatus in carne sua. 15Salus carnis melior est omni auro et argento, et spiritus validus quam census immensus. 16Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium. 17Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. 18Bona effusa in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro. 19Quid proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur: 20sic qui effugatur a Domino portans mercedes iniquitatis, 21videns oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et suspirans. 22Tristitiam non des animae tuae et non affligas temetipsum in consilio tuo. 23Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. 24Indulge animae tuae et consolare cor tuum et tristitiam longe repelle a te. 25Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa; 26zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. 27Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt.

will be added

X\