Ecclesiasticus 28

1Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. 2Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur. 3Homo homini reservat iram et a Deo quaerit medelam? 4In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? 5Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? 6Memento novissimorum et desine inimicari, 7tabitudinis et mortis et permane in mandatis eius. 8Memorare mandatorum et non irascaris proximo. 9Memorare testamentum Altissimi et ne respicias ignorantiam proximi. 10Abstine te a lite et minues peccata: 11homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. 12Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. 13Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. 14Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore tuo proficiscuntur. 15Susurro et bilinguis maledictus: multos enim perdidit pacem habentes. 16Lingua tertia multos commovit et dispersit illos de gente in gentem; 17civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum evertit; 18virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit. 19Lingua tertia mulieres viratas eiecit et privavit illas laboribus suis. 20Qui respicit illam, non habebit requiem nec habebit amicum, in quo requiescat. 21Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa; 22multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. 23Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. 24Iugum enim illius iugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; 25mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. 26Non obtinebit imperium iustorum, et in flamma eius non comburentur; 27qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos. 28Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras. 29Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. 30Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

will be added

X\