Ecclesiasticus 23

1Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. 2Quis superponet in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta mea, 3et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? 4Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. 5Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me. 6Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. 7De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis. 8In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis. 9Iurationi non assuescas os tuum: multi enim casus in illa. 10Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis. 11Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. 12Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. 13Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et, si dissimulaverit, delinquet dupliciter. 14Et, si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius. 15Est et alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate Iacob. 16Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis non volutabuntur. 17Indisciplinatae turpitudini non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. 18Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis; 19ne forte obliviscaris tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas. 20Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. 21Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem: 22anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur; 23et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. 24Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. 25Omnis homo, qui transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens: " Quis me videt? 26Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus " 27et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, 28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. 29Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. 30Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur; 31et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. 32Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. 33Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. 34Haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur; 35non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum: 36derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur. 37Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. 38Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.

will be added

X\