Ecclesiasticus 21

1Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. 2Quasi a facie colubri fuge peccata: et, si accesseris ad illa, mordebunt te. 3Dentes leonis dentes eorum interficientes animas hominum. 4Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. 5Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. 6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. 7Qui odit correptionem, in vestigio est peccatoris; et, qui timet Deum, convertet illam ad cor suum. 8Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi. 9Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hiemem. 10Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. 11Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. 12Qui custodit legem, continebit sensum suum; 13consummatio timoris Dei sapientia et sensus. 14Non erudietur, qui non est prudens; 15est autem astutia, quae abundat in malo, et non est sensus, ubi est amaritudo. 16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. 17Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit. 18Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. 19Narratio fatui quasi sarcina in via, sed in labiis sensati invenietur gratia. 20Os prudentis quaeretur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. 21Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. 22Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram. 23Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit. 24Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. 25Pes fatui facilis in domum proximi, sed homo peritus verebitur personam. 26Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit. 27Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia. 28Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera ponderabuntur. 29In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. 30Dum maledicit impius adversarium, maledicit ipse animam suam. 31Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.

will be added

X\