Ecclesiasticus 19

1Operarius ebriosus non locupletabitur; et, qui spernit modica, paulatim decidet. 2Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum. 3Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius. 4Qui credit cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam, quis innoxium faciet? 5Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (6) 7Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus non minoraberis. 8De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare: 9audiet enim te et cavebit te et quasi defendens peccatum odiet te. 10Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet. 11A facie verbi parturiet fatuus tamquam parturiens a facie infantis; 12sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. 13Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: " Non feci "; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. 14Corripe proximum, ne forte dixerit et, si dixerit, ne forte iteret. 15Corripe amicum, saepe enim fit criminatio, 16et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua sed non ex animo; 17quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum, antequam commineris, 18et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. 19Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. 20Est astutia et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia. 21Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. 22Est solertia certa et ipsa iniqua. 23Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. 24Et est qui se nimium submittit a multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non audire: ubi ignoratus est, praeveniet te. 25Et, si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. 26Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus: 27amictus corporis et risus dentium et gressus hominis enuntiant de illo. 28Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens.

will be added

X\