Ecclesiasticus 15

1Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam; 2et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur 4et confidet in illam et non confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis 5et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; 6iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum. 7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. 8Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. 9Non est speciosa laus in ore peccatoris, 10quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. 11Ne dixeris: " A Deo peccatum meum " quae enim odit, ipse non facit. 12Non dicas: " Ille in me impegit "; non enim necessarii sunt ei homines impii. 13Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. 15Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. 16Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives. 17Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. 18Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. 19Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. 20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. 22Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.

will be added

X\