Ecclesiasticus 13

1Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam. 2Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. 3Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. 4Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. 5Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te. 6Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. 7Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: " Quid opus est tibi? ". 8Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. 9Humiliare Deo et exspecta manus eius. 10Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. 11Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. 12Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. 13Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. 14Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. 15Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. 16Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. 17Audiens vero illa ex somno evigila. 18Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. 19Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. 20Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. 21Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. 22Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? 23Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. 24Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. 25Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis. 26Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; 27humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. 28Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; 29pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum. 30Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. 31Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. 32Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.

will be added

X\