Ecclesiasticus 12

1Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. 2Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino. 3Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. 4Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae. 5Da bono et non receperis peccatorem. 6Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit. 7Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. 8Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. 9In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. 10Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius 11et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. 12Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. 13Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. 14Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit. 15In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. 16In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine. 17Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, 18et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas. 19Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.

will be added

X\