Ecclesiasticus 11

1Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. 2Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. 3Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. 4In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. 5Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema. 6Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. 7Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. 8Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. 9De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas. 10Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris. 11Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit. 12Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; 13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. 14Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. 15Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. 16Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. 17Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum. 18Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius 19in eo quod dicit: " Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus"; 20et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. 21Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce. 22Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo. 23Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. 24Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. 25Ne dicas: " Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? ". 26Ne dicas: " Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? " 27In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum, 28quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. 29Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. 30Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. 31Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi. 32Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. 33Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam. 34A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. 35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. 36Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.

will be added

X\