Romanos 9

1Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, 2quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. 3Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, 4qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, 5quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; 7neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”. 8Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; 9promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”. 10Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; 11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, 12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”; 13sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”. 14Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! 15Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”. 16Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. 17Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”. 18Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. 19Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”. 20O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”. 21An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? 22Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; 23et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, 24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? 25Sicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. 26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”. 27Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”. 29Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”. 30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; 31Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. 32Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, 33sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

will be added

X\