Romanos 6

1Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? 2Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? 4Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; 6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. 7Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. 8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; 9scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. 10Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. 11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. 12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, 13neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. 14Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. 15Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! 16Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? 17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, 18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. 19Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. 20Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. 21Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! 22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! 23Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

will be added

X\