Romanos 4

1Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? 2Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. 3Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”. 4Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; 5ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, 6sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: 7“ Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”. 9Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”. 10Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: 11et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, 12et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. 13Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; 14si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. 15Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. 16Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, 17sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; 18qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”. 19Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; 20in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, 21et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. 22Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. 23Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, 24sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, 25qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

will be added

X\