Romanos 15

1Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere. 2Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; 3etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”. 4Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. 5Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, 6ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. 7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. 8Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; 9gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”. 10Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”. 11Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”. 12Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”. 13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. 14Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. 15Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. 17Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; 18non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, 19in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, 20sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, 21sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”. 22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; 23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis, 24cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis; 26probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. 27Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. 28Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam; 29scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. 30Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, 31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, 32ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. 33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

will be added

X\