Romanos 10

1Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. 2Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; 3ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; 4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. 5Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”. 6Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; 7aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare. 8Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. 10Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. 11Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”. 12Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: 13Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 15Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”. 16Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”. 17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”. 20Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”. 21Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

will be added

X\