Apocalypsis Ioannis 6

1Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “ Veni ”. 2Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. 3Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “ Veni ”. 4Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. 5Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “ Veni ”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. 6Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “ Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris ”. 7Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “ Veni ”. 8Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. 9Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. 10Et clamaverunt voce magna dicentes: “ Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ”. 11Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. 12Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, 13et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, 14et caelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insula de locis suis motae sunt. 15Et reges terrae et magnates et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris montium; 16et dicunt montibus et petris: “ Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, 17quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? ”.

will be added

X\