Psalmorum 99

1Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. 2Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. 3Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. 4Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. 5Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. 6Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, 7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. 8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. 9Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

will be added

X\