Psalmorum 98

1PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. 2Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. 3Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. 4Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite. 5Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi; 6in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini. 7Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. 8Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt 9a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.

will be added

X\