Psalmorum 97

1Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae. 2Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius. 3Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. 4Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra. 5Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. 6Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. 7Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. 8Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine. 9Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. 10Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. 11Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. 12Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.

will be added

X\