Psalmorum 96

1Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. 2Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. 3Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 4Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. 5Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. 6Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. 7Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, 8afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, 9adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; 10dicite in gentibus: " Dominus regnavit! ". Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate. 11Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; 12gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.

will be added

X\