Psalmorum 95

1Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro. 2Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei. 3Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt. 5Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, 7quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. 8Utinam hodie vocem eius audiatis: " Nolite obdurare corda vestra, 9sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea. 10Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. 11Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ".

will be added

X\