Psalmorum 94

1Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge. 2Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. 3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt? 4Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. - 5Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant. 6Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt. 7Et dixerunt: " Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ". 8Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis? 9Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet? 10Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam? 11Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. 12Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, 13ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. 14Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet. 15Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde. 16Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? 17Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea. 18Si dicebam: " Motus est pes meus ", misericordia tua, Domine, sustentabat me. 19In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. 20Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra praeceptum? 21Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant. 22Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; 23et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos, 24disperdet illos Dominus Deus noster.

will be added

X\