Psalmorum 93

1Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. 2Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es. 3Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. 4Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus. 5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.

will be added

X\