Psalmorum 88

1Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae. 2Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. 3Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. 4Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. 6Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. 7Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. 8Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. 10Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - 11Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi? 12Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? 13Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? 14Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. 15Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? 16Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. 17Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. 18Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. 19Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.

will be added

X\